monumenta.ch > Plinius > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 39
{XII} Deorum honoris causa in sacris nihil aliud excogitatum est quam ut auratis cornibus hostiae, maiores dumtaxat, immolarentur. sed in milita quoque in tantum adolevit haec luxuria, ut M. Bruti e Philippicis campis epistulae reperiantur frementis fibulas tribunicias ex auro geri. ita, Hercules? idem enim tu, Brute, mulierum pedibus aurum gestatum tacuisti. et nos sceleris arguimus illum, qui primus auro dignitatem per anulos fecit! habeant in lacertis iam quidem et viri, quod ex Dardanis venit - itaque et Dardanium vocabatur; viriolae Celtice dicuntur, viriae Celtiberice -;